Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57.
haec contentio minime idoneo tempore, cum
tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes
hominum,
[2]
donec, ubi diu alternis Iulius Corneliusque,
cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non
esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem
disseruere,
[3]
tum Ahala Servilius tribunus militum tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae
fuerit—quem enim bonum civem secernere sua a
publicis consilia? —, sed quia maluerit collegas sua
sponte cedere auctoritati senatus, quam tribuniciam
potestatem adversus se inplorari paterentur.
[4]
tum quoque, si res sineret, libenter se daturum tempus iis
fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed
cum belli necessitates non expectent humana consilia,
potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore et,
si maneat in sententia senatus,
[5]
dictatorem nocte proxima dicturum ac, si quis intercedat senatus consulto,
auctoritate se fore contentum.
[6]
quo facto cum haud
inmeritam laudem gratiamque apud omnis tulisset,
dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegis se eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum
non cupientibus essent.
Bellum haud memorabile fuit.
[7]
uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; victor exercitus
depopulatus Volscum agrum; castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum, atque in eo tria milia hominum
capta ceteris Volscis intra moenia conpulsis nec defendentibus agros.
[8]
dictator bello ita gesto, ut tantum
[p. 278]
non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria
maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit.
[9]
tribuni militum mentione nulla comitiorum consularium habita—credo ob iram dictatoris creati
tribunorum militum comitia edixerunt.
[10]
tum vero gravior cura patribus incessit, quippe cum prodi causam
ab suis cernerent.
[11]
itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum
splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia
loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset.
[12]
quattuor
creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius
Medullinus, C. Valerius Potius, Num. Fabius Vibulanus,
C. Servilius Ahala, hic refectus continuato honore cum
ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica
moderatione partum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.