Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
hunc annum—seu tribunos modo seu
tribunis suffectos consules quoque habuit—sequitur
annus haud dubiis consulibus M. Geganio Macerino
iterum,
[2]
T. Quinctio Capitolino quintum consule. idem
hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine
ortae, quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum
disciplinaeque Romanae penes eam regimen, in senatu
equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub
dicione eius magistratus, ius publicorum privatorumque
[p. 227]
locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque
arbitrio essent.
[3]
ortum autem initium est rei, quod
in populo per multos annos incenso neque differri
census poterat neque consulibus, cum tot populorum
bella imminerent, operae erat id negotium agere.
[4]
mentio
inlata apud senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum
ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur.
[5]
et patres quamquam rem parvam, tamen, quo plures patricii magistratus in re publica essent, laeti accepere id, quod
evenit, futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum,
qui praeessent, ipsi honori ius maiestatemque adicerent;
[6]
et tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii
quam speciosi ministerii procurationem intuentes, ne
in parvis quoque rebus incommode adversarentur, haud
sane tetendere.
[7]
cum a primoribus civitatis spretus
honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de
consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum
consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis
praefecit. censores ab re appellati sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.