Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
Ventum deinde ad multo angustiorem
[p. 33]
rupem atque ita rectis saxis, ut aegre expeditus miles
temptabundus manibusque retinens virgulta ac stirpes
circa eminentes demittere sese posset.
[2]
natura locus
iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille
admodum altitudinem abruptus erat.
[3]
ibi cum velut
ad finem viae equites constitissent, miranti Hannibali,
quae res moraretur agmen, nuntiatur rupem inviam
esse.
[4]
digressus deinde ipse ad locum visendum. haud
dubia res visa, quin per invia circa nec trita antea
quamvis longo ambitu circumduceret agmen.
[5]
ea vero
via inexsuperabilis fuit. nam cum super veterem nivem
intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium insistebant;
[6]
ut vero
tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per
nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis
nivis ingrediebantur.
[7]
taetra ibi luctatio erat via lubrica
lubrica non recipiente vestigium et in prono citius
pedes fallente, ut, seu manibus in adsurgendo seu genu
se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut
manu quisquam eniti posset, erant; ita in levi tantum
glacie tabidaque nive volutabantur.
[8]
iumenta secabant
interdum etiam infimam ingredientia nivem et prolapsa
iactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent
in dura et alte concreta glacie.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.