Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
in Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin *
praerogativa militaris, qua * extemplo iuvenis Hannibal
in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium
clamore atque adsensu appellatus erat, favor plebis
sequebatur.
[2]
hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris
ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat.
Barcinis nitentibus, ut adsuesceret militiae Hannibal
atque in paternas succederet opes,
[3]
Hanno alterius
factionis princeps 'et aequum postulare videtur' inquit
'Hasdrubal,
[4]
et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum'. cum admiratione tam ancipitis sententiae
in se omnis convertisset, 'florem aetatis' inquit 'Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit,
iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime
decet iuventutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum.
[5]
an hoc timemus, ne
Hamilcaris filius nimis sero imperia inmodica et regni
paterni speciem videat, et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature serviamus?
[6]
ego istum iuvenem domi tenendum
sub legibus, sub magistratibus, docendum vivere aequo
iure cum ceteris censeo, ne quandoque parvus hic ignis
incendium ingens exsuscitet'.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.