Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. quod principium Latine vel exordium dicitur,
maiore quadam ratione Graeci videntur προοίμιον
nominasse, quia a nostris initium modo significatur,
illi satis dare partem hanc esse ante ingressum rei
de qua dicendum sit, ostendunt.
[2]
nam sive propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi pauca illa,
quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam
exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos
praeloquuntur eadem appellatione signarunt;
[3]
sive,
quod οἶμον iidem Graeci viam appellant, id quod
ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum:
certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam cognoverit, possit; vitioseque in scholis
facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi
causam iudex iam noverit.
[4]
cuius rei licentia ex
hoc est, quod ante declamationem illa velut imago
litis exponitur Sed in foro quoque contingere istud
[p. 8]
principiorum genus secundis actionibus potest;
primis quidem raro unquam, nisi forte apud eum,
cui res iam aliunde nota sit, dicimus.
[5]
causa principii nulla alia est, quam ut auditorem,
quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus. id fieri tribus maxime rebus inter
auctores plurimos constat, si benevolum, attentum,
docilem fecerimus, non quia ista non per totam
actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue
necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere
ultra possimus, admittimur.
[6]
benevolentiam aut a personis ducimus aut a causis
accipimus. Sed personarum non est, ut plerique
crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario
et iudice.
[7]
nam exordium duci nonnunquam etiam
ab actore causae solet. quanquam enim pauciora
de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia
momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur.
sic enim continget, ut non studium advocati videatur adferre sed paene testis fidem. Quare in primis
existimetur venisse ad agendum ductus officio vel
cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit,
reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli.
quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus
[p. 10]
faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta
ratione aut etiam necessitate accessisse videantur.
[8]
Sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis
in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum
aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque
commendatio tacita, si nos infirmos, imparatos, impares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia
sunt pleraque Messalae prooemia.
[9]
est enim naturalis
favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum audit, quem iustitiae suae minime
timet. inde illa veterum circa occultandam
eloquentiam simulatio multum ab hac nostrorum
temporum iactatione diversa.
[10]
vitandum etiam, ne
contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque
eorum, qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non
possunt.
[11]
nam in iudicem ne quid dicatur non
modo palam sed quod omnino intelligi possit, stultum erat monere, nisi fieret. etiam partis adversae
patronus dabit exordio materiam, interim cum
honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere
fingendo, ut ea suspecta sint iudici, fecerimus,
interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut
Asinius pro Vrbiniae1 heredibus Labienum adversarii
patronum inter argumenta causae malae posuit.
[p. 12]
Negat haec esse prooemia Cornelius Celsus, quia
sint extra litem.
[12]
Sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad
causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit
naturale, ut iudices iis, quos libentius audiunt, etiam
facilius credant.
[13]
ipsius autem litigatoris persona
tractanda varie est. nam tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur infirmitas. nonnunquam
contingit relatio meritorum, de quibus verecundius
dicendum erit sua quam aliena laudanti. multum
agit sexus, aetas, condicio, ut in feminis, senibus,
pupillis, liberos, parentes, coniuges adlegantibus.
nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio.
[14]
degustanda tamen haec prooemio, non consumenda.
adversarii vero persona prope iisdem omnibus, sed e
contrario ductis impugnari solet. nam et potentes
sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus
et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad
alienandos iudicum animos potentissima.
[15]
neque
haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis;
pleraque augenda aut minuenda, ut expediet. hoc
enim oratoris est, illa causae.
[16]
iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando
eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen
[p. 14]
parti utrique commune, sed si laudem eius ad
utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro
laesis severitatem et similiter cetera.
[17]
mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse. nam prout
asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt,
aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut mitigare, qua repugnabunt, oportebit.
accidit autem interim hoc quoque,
[18]
ut aut nobis
inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat; quae
res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei
magis, in quam videatur propensior. est enim
nonnunquam pravis hic ambitus adversus amicos
aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne fecisse videantur.
[19]
fuerunt etiam quidam rerum suarum iudices.
nam et in libris Observationum a Septimio editis
adfuisse Ciceronem tali causae invenio, et ego pro
regina Berenice apud ipsam eam causam dixi.
similis hic quoque superioribus ratio est. adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus
[p. 16]
timet cognoscentis verecundiam.
[20]
praeterea detrahenda vel confirmanda opinion, praecipue si quam
domo videbitur iudex attulisse. metus etiam nonnunquam est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne
arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit;
nonnunquam adhibendus, ut idem in Verrem facit.
[21]
Sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis: ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia
transterantur; alter autem asper et rarus, quo
minatur corruptis accusationem, et id quidem in
consilio ampliore utcunque tutius; nam et mali
inhibentur et boni gaudent; apud singulos vero
nunquam suaserim, nisi defecerint omnia.
[22]
quod
si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria,
non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe
utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere;
nam et minari et deferre etiam non orator potest.
[23]
si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit,
ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae
maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit.
threaten or lay an information.
[p. 18]
Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere
tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus
in prooemium conferantur.
[24]
nam ille non hoc dicit,
sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum; in quo vitii nihil erat, nisi in universum
id praeciperet, quod nec omnis quaestio patitur nec
omnis causa desiderat. nam protinus a petitore
primo loco, dum ignota iudici lis est, quomodo ex
quaestionibus ducemus sententias? nimirum res
erunt indicandae prius. demus aliquas (nam id
exiget ratio nonnunquam); etiamne potentissimas
omnes, id est totam causam? sic erit in prooemio
peracta narratio.
[25]
quid vero? si, ut frequenter
accidit, paulo est durior causa, non benevolentia
iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante
conciliato eius animo nuda quaestionum committetur
asperitas? quae si recte semper initio dicendi
tractarentur, nihil prooemio opus esset.
[26]
aliqua ergo
nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis
iudicem potentissima, non inutiliter interim ex
quaestionibus in exordio locabuntur. quae sint
[p. 20]
porro in causis favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque
controversiae condicione et omnia colligi in tanta
litium varietate non possunt.
[27]
ut autem haec invenire et augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est. miseratio
quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi
sumus grave sive passuri.
[28]
neque enim sum in hac
opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab
epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura
dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius
praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo
vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et
pignora reorum producere; quae minus in exordiis
sunt usitata.
[29]
Sed haec, quae supra dixi, non movere
tantum, verum ex diverso amoliri quoque prooemio
opus est. ut autem nostrum miserabilem, si vincamur, exitum, ita adversariorum superbum, si
vicerint, utile est credi.
[30]
Sed ex iis quoque, quae non sunt personarum nec
causarum, verum adiuncta personis et causis, duci
[p. 22]
prooemia solent. personis applicantur non pignora
modo, de quibus supra dixi, sed propinquitates,
amicitiae, interim regiones etiam civitatesque, et si
quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest.
[31]
ad causam extra pertinent tempus, unde principium
pro Caelio; locus, unde pro Deiotaro; habitus, unde
pro Milone; opinio, unde in Verrem; deinceps, ne
omnia enumerem, infamia iudiciorum, exspectatio
vulgi; nihil enim horum in causa est, ad causam
tamen pertinent.
[32]
adiicit Theophrastus ab oratione
principium, quale videtur esse Demosthenis pro
Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat
rogantis quam eo modo, quem actione accusator
praescripserit.
[33]
fiducia ipsa solet opinione arrogantiae laborare.
faciunt favorem et ilia paene communia non tamen
omittenda, vel ideo ne occupentur, optare, abominari,
rogare, sollicitum agere; quia plerumque attentum
iudicem facit, si res agi videtur nova, magna, atrox,
pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si index
aut sua vice aut reipublicae commovetur, cuius animus
[p. 24]
spe, metu, admonitione, precibus, vanitate denique,
si id profuturum credimus, agitandus est.
[34]
sunt et
illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque
diu moraturos neque extra causam dicturos existiment.
docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio; sed
et illud,si breviter et dilucide summam rei,de qua cognoscere debeat, indicaverimus, quod Homerus atque
Vergilius operum suorum principiis faciunt.
[35]
nam is
eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit orator ostendat. nec video, quod huius
rei possit apud oratores reperiri melius exemplum
quam Ciceronis pro A.
[36]
Cluentio: animadverti, iudices,
omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares;
quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur
invidia iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantumnodo
consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem
veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio
constituta. id tamen totum respondenti facilius est
quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic
docendus est.
[37]
nec me quanquam magni auctores in
hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac
[p. 26]
docilem iudicem velim; non quia nesciam, id quod ab
illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit non intelligi, verum quia istud non negligentia iudicis contingit,
[38]
sed errore. dixit enim adversarius et fortasse
persuasit; nobis opus est eius diversa opinione, quae
mutari non potest, nisi illi fecerimus ad ea quae
dicemus docile et intentum. quid ergo est?
imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem
iudicis, quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario
Cicero.
[39]
quid enim agebat aliud ironia illa, quam ut
Caesar minus se in rem tanquam non novam intenderet? quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur?
verum ex iis, quae proposuimus, aliud in alio
genere causae desiderari palam est.
[40]
genera porro
causarum plurimi quinque fecerunt, honestum,
humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum:
id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. sunt quibus recte videtur adiici turpe,
quod alii humili, alii admirabili subiiciunt.
[41]
admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem
hominum constitutum. In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili
[p. 28]
attentum parare debemus. nam honestum quidem
ad conciliationem satis per se valet, admirabili et
turpi remediis opus est.
[42]
eo quidam exordium in duas dividunt partes,
principium et insinuationem, ut sit in principiis recta
benevolentiae et attentionis postulatio; quae quia
esse in turpi causae genere non possit, insinuatio
surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis
honesta est, vel quia res sit improba vel quia
hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa
premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni
aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.
[43]
et
quidem quibus adversus haec modis sit medendum,
verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad
morem actionum persequuntur; sed hae cum oriantur
ex causis, quarum species consequi omnes non possumus, nisi generaliter comprehenduntur, in infinitum
sunt extrahendae.
[44]
Quare singulis consilium ex
propria ratione nascetur. illud in universum praeceperim, ut ab his quae laedunt ad ea quae prosunt
refugiamus. si causa laborabimus, persona subveniat;
[p. 30]
si persona, causa; si nihil quod nos adiuvet erit,
quaeramus quid adversarium laedat; nam ut optabile
est plus favoris mereri, sic proximum odii minus.
[45]
In
iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut
minora quam dictum est aut alia mente facta aut
nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut
emendari posse paenitentia aut satis iam punita
videantur. ideoque agere advocato quam litigatori
facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et
aliquando utiliter etiam reprehendere potest.
[46]
nam
se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio
Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et
auctoritatem induat vera sentientis, quo magis
credatur vel defendenti eadem vel neganti. ideoque
hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati persona
sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in
schola liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus
suae rei quisque defensor.
[47]
declamaturus autem
maxime positas in adfectibus causas propriis personis
debet induere. hi sunt enim, qui mandari non
[p. 32]
possunt, nec eadem vi profertur alieni animi qua sui
motus.
[48]
his etiam de causis insinuatione videtur opus
esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si
dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo
vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus
attentum fieri iudicem docuimus.
[49]
et urbanitas
opportuna reficit animos et undecunque petita
iudicis voluptas levat taedium. Non inutilis etiam
est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero
dicit, scire se mirari quosdam, quod is, qui per
tot annos defenderit multos, laeserit neminem,
ad accusandum Verrem descenderit; deinde ostendit,
hanc ipsam esse sociorum defensionem; quod schema
πρόλημψις dicitur.
[50]
id cum sit utile aliquando, nunc a
declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur,
qui fas non putant nisi a contrario incipere.
negant Apollodorum secuti tris esse, de quibus
supra diximus, praeparandi iudicis partes; sed multas
species enumerant, ut ex moribus iudicis, ex
[p. 34]
opinionibus ad causam extra pertinentibus, ex opinione de
ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum iis, ex
quibus omnes controversiae constant, personis, factis,
dictis, causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris.
quas veras esse fateor, sed in haec genera recidere.
[51]
nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo,
quid amplius debeam optare, non reperio; cum metus
ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum
iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.
[52]
verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum
etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio,
ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo,
contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu,
qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire
credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur. ipsa illum natura eo ducet,
ut sciat, quid primum dicendum sit.
[53]
At nunc omne,
quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque
succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. multa autem sine dubio sunt et aliis partibus
causae communia, nihil tamen in quaque melius dicitur, quam quod aeque bene dici alibi non possit.
[p. 36]
Multum gratiae exordio est,
[54]
quod ab actione diversae
partis materiam trahit, hoc ipso, quod non compositum domi, sed ibi atque ex re natum, et facilitate
famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex
proximo sermonis fidem quoque adquirit; adeo ut,
etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen
plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius
initium nihil praeparati habuisse manifestum est.
[55]
frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia,
adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia
se ipsa nimium exserere non debeat. odit enim iudex
fere litigantis securitatem, cumque ius suum intelligat, tacitus reverentiam postulat.
[56]
nec minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum est,
propter quod minime ostentari debet in principiis
cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem
adhiberi.
[57]
Sed ipsum istud evitare summae artis est.
nam id sine dubio ab omnibus et quidem optime
praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis
maximeque capitalibus aut apud centumviros ipsi
iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones,
[p. 38]
contemnique se, nisi in dicendo etiam diligentia appareat,
credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt.
[58]
et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide
dicere. illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod
insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab
obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in
principio deprehendatur.
[59]
nondum enim recepti
sumus, et custodit nos recens audientium intentio;
magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas
feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi,
quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.
[60]
nec argumentis autem
nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet
oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita,
sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis
vultuque nimia promittens. dissimulata enim et,
ut Graeci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius saepe surrepit. Sed haec, prout formari animum iudicum
expediet.
[61]
turbari memoria vel continuandi verba facultate
destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium
[p. 40]
possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe
gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
[62]
modus autem principii pro causa. nam
breve simplices, longius perplexae suspectaeque et
infames desiderant. ridendi vero, qui velut legem
prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus
terminarentur. nec minus evitanda est immodica
eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et
quo praeparare debet fatiget.
[63]
sermonem a persona
iudicis aversum, quae ἀποστροφή dicitur, quidam in
totum a prooemio summouent, nonnulla quidem in
hanc persuasionem ratione ducti. nam prorsus esse
hoc magis secundum naturam confitendum est, ut
eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis
studemus.
[64]
interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius. quod si accidat.
quo iure aut qua tanta superstitione prohibeamur
dare per hane figuram sententiae vires?
[65]
neque
enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed
quia non putent utile, vetant. ita si vincet utilitas,
propter eandem causam facere debebimus propter
quam vetamur.
[66]
et Demosthenes autem ad
[p. 42]
Aeschinen orationem in prooemio convertit, et M. Tullius,
cum pro aliis quibusdam, ad quos ei visum est, tum
pro Ligario ad Tuberonem;
[67]
nam erat multo futura
languidior, si esset aliter figurata. quod facilius
cognoscet, si quis totam illam partem vehementissimam, cuius haec forma est, habes igitur, Tubero,
quod est accusatori maxime optandum, et cetera convertat ad iudicem; tum enim vere aversa videatur
oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis habet
igitur Tubero, quod est accusatori maxime optandum.
illo enim modo pressit atque institit,
[68]
hoc tantum
indicasset. quod idem in Demosthene, si flexum
illi mutaveris, accidit. quid? non Sallustius derecto ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est
principio, et quidem protinus? graviter et iniquo
animo maledicta tua paterer, Marce Tulli, sicut Cicero
fecerat in Catilillam:
[69]
quo usque tandem abutere? ac,
ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro
ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam
bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo
utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro
[p. 44]
reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut
modo ostendi) partitione.
[70]
Non tamen haec, quia
possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt,
sed quotiens praeceptum vicerit ratio; quomodo et
similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis
tropis (quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent)
utemur interim, nisi cui divina ilia pro Ligario ironia,
de qua paulo ante dixeram, displicet.
[71]
alia exordiorum vitia verius tradiderunt. quod in plures causas
accommodari potest, vulgare dicitur; id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus,
magnis saepe oratoribus non evitatum. quo et
adversarius uti potest, commune appellatur; quod
adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile; quod causae non cohaeret, separatum;
quod aliunde trahitur, tralatum; praeterea quod
longum, quod contra praecepta est; quorum pleraque
non principii modo sunt vitia sed totius orationis.
haec de prooemio,
[72]
quotiens erit eius usus, non
semper autem est; nam et supervacuum aliquando
est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex, aut
[p. 46]
si res praeparatione non egeat. Aristoteles quidem
in totum id necessarium apud bonos iudices negat.
aliquando tamen uti nec si velimus eo licet, cum
index occupatus, cum angusta sunt tempora, cum
maior potestas ab ipsa re cogit incipere.
[73]
contraque
est interim prooemii vis etiam non exordio. nam
indices et in narratione nonnunquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo
Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat, quale
est:
[74]
tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus
est—hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite. utique
si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda
praefatio est, ut audite nunc reliqua, et transeo nunc
illuc.
[75]
Sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur
prooemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus
contra censores, pro Murena, cum se Servio excusat.
verum id frequentius est, quam ut exemplis confirmandum sit.
[76]
quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum sive
ad expositionem transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio postremum esse,
cui commodissime iungi initium sequentium poterit.
[77]
illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio,
[p. 48]
ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam
et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius
lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem
unius corporis colligentem.
[78]
oratori vero quid est
necesse surripere hanc transgressionem et iudicem
fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam
commonendus est? peribit enim prima pars expositionis, si iudex narrari nondum sciet.
[79]
quapropter,
ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure
transcendere est optimum. si vero longior sequetur
ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus erit iudex, ut Cicero saepius, sed et hoc loco
fecit: paulo longius exordium rei demonstrandae repetam,
quod, quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis
enim cognitis multo facilius extrema intelligetis. haec
fere sunt mihi de exordio comperta.
1 cp. VII. ii. 4 and 26.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.