Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
Interim flumini Arsaniae (is castra praefluebat) pontem
imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi
documentum victoriae iusserant; namque iis usui fuit;
nostri per diversum iere. addidit rumor sub iugum missas
legiones et alia ex rebus infaustis quorum simulacrum ab
Armeniis usurpatum est. namque et munimenta ingressi
sunt, antequam agmen Romanum excederet, et circumstetere vias captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes
abstrahentesque: raptae etiam vestes, retenta arma, pavido
milite et concedente ne qua proelii causa existeret. Vologeses armis et corporibus caesorum aggeratis quo cladem
nostram testaretur, visu fugientium legionum abstinuit:
fama moderationis quaerebatur, postquam superbiam expleverat. flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus
quisque regem vi equorum perrupere, quia rumor incesserat
pontem cessurum oneri dolo fabricantium: sed qui ingredi
ausi sunt validum et fidum intellexere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.