Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
Non attingo Graecos, quorum non modo libertas,
etiam libido impunita; aut si quis advertit, dictis dicta ultus
est. sed maxime solutum et sine obtrectatore fuit prodere
de iis quos mors odio aut gratiae exemisset. num enim
armatis Cassio et Bruto ac Philippensis campos optinentibus belli civilis causa populum per contiones incendo? an
illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo
imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit,
sic partem memoriae apud scriptores retinent? suum cuique
decus posteritas rependit; nec deerunt, si damnatio ingruit,
qui non modo Cassii et Bruti set etiam mei meminerint.'
egressus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per
aedilis cremandos censuere patres: set manserunt, occultati
et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet qui
praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis
aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi
sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.