Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. alia subinde manus Cenomanorum1 [p. 120]
Etitovio duce vestigia priorum secuta eodem saltu2 favente Belloveso cum transcendisset Alpes,
ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt locos tenuere.
[
2]
Libui
considunt post hos Salluviique3 prope antiquam gentem Laevos Ligures incolentes circa Ticinum amnem.
poenino deinde4 Boii Lingonesque transgressi cum iam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur,
Pado ratibus traiecto non Etruscos modo
sed etiam Umbros agro pellunt;
intra Appenninum
tamen sese tenuere.
[
3]
tum Senones,
recentissimi
advenarum,
ab Utente flumine usque ad Aesim fines
habuere.
hanc gentem Clusium Romamque inde
venisse comperio:
id parum certum est,
solamne an
ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adiutam.
[
4]
Clusini novo bello exterriti cum multitudinem,
cum formas hominum invisitatas cernerent et genus
armorum,
audirentque saepe ab iis cis Padum
ultraque legiones Etruscorum fusas,
quamquam adversus Romanos nullum eis ius societatis amicitiaeve
erat,
nisi quod Veientes consanguineos adversus
populum Romanum non defendissent,
legatos Romam qui auxilium ab senatu peterent,
misere.
[
5]
de
auxilio nihil impetratum;
legati tres M.
Fabi Ambusti filii missi,
qui senatus populique5 Romani nomine agerent cum Gallis -
ne a quibus nullam
iniuriam accepissent socios populi Romani atque
amicos oppugnarent.
[
6]
Romanis eos bello quoque,
si
[p. 122]
res cogat,
tuendos esse;
sed melius visum bellum6 ipsum amoveri,
si posset,
et Gallos,
novam gentem,
pace potius cognosci quam armis.