This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. hoc iudicium et promulgata lex exercuit1 civitatem:
[2]
ab externis armis otium fuit. cum velut
victores tribuni perculsis patribus Caesonis exsilio
prope perlatam esse crederent legem et, quod ad
seniores patrum pertineret, cessissent possessione
rei publicae,
[3]
iuniores, id maxime quod Caesonis sodalicium2 fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt animos; sed ibi plurimum profectum est, quod modo quodam temperavere impetus suos.
[4]
cum primo post
Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos,
ubi primum submoventes praebuere causam, adorti
[p. 50]
sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae3 domum invidiaeve ferret, mille pro uno Caesones exstitisse plebes quereretur.
[5]
mediis diebus quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius
aut quietius erat. benigne salutare, adloqui plebis
homines, domum invitare, adesse in foro, tribunos
ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere,
numquam ulli neque publice neque privatim truces
esse, nisi cum de lege agi coeptum esset; alibi popularis iuventus erat. ne voce quidem incommodi,
nedum ut ulla vis fieret, paulatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum
annum artibus lex elusa est.
[6]
nec cetera modo tribuni tranquillo peregere, sed refecti quoque in
insequentem annum.4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.