[76]
iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum
fuisse—neque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis
umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam
crudelis hostis patriae sit inventus—, beluae quaedam illae
ex portentis immanes ac ferae forma1 hominum indutae
exstiterunt. perspicite etiam atque etiam, iudices,—nihil
enim est quod in hac causa dici possit2 vehementius—
penitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli
ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae flagitia,
quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis
furores, quas notas facinorum, quae indicia parricidiorum,
quantos acervos scelerum3 reperietis! ex magnis et diuturnis
et iam desperatis rei publicae morbis ista repente
vis erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando
et sanari civitas posset4; neque enim est quisquam qui
arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec5
stare potuisse. itaque eos non ad perficiendum scelus, sed
ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.
in hunc igitur gregem vos nunc P.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.