[92]
sed iam impedior egomet, iudices, dolore animi ne de
huius miseria plura dicam. vestrae sunt iam1 partes, iudices,
in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam
repono. vos2 reiectione interposita nihil suspicantibus nobis
repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti
ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae
constituti. Vt ego quid de me populus Romanus
existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi et,
quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic
vos severitatem iudiciorum quae per hos mensis in homines
audacissimos facta sunt3 lenitate ac misericordia mitigate.
hoc cum a vobis impetrare4 causa ipsa5 debet,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.