[30]
causas, Caesar, egi multas equidem1 tecum,
dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam
hoc modo: 'ignoscite, iudices; erravit, lapsus est,
non putavit; si umquam posthac.' ad parentem sic agi
solet, ad iudices: 'non fecit, non cogitavit; falsi testes,
fictum crimen.' dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem
esse; quibus in praesidiis fuerit quaere2: taceo, ne haec
quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem:
'legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello
oppressus, in eo ipso non acerbus3, totus animo4 et studio5
tuus.' ad iudicem sic6, sed ego apud7 parentem loquor:
'erravi, temere feci8, paenitet; ad clementiam tuam confugio,
delicti veniam peto, ut ignoscatur9 oro.' si nemo
impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui
spem dedisti.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.