previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, [34] omnis fratres tecum iudicares fuisse. an potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus1 fuerit in qua fratres fuerunt? quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noverit2 qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti. [35] sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui. equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. sed parum est me hoc meminisse: spero etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniuriascum hoc est animi, tum3 etiam ingeni tuite aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari. [36] hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliudneque enim haec divinabatnisi ut tui se4 studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos5 neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis6 sed etiam rei publicae condonaveris. [37] fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti7 nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. Vt concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando8. nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. longiorem orationem causa forsitan postulet9, tua certe natura breviorem. qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me10 aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum11.


1 fuisset futurus β

2 noverit Hansing: non noverit codd.

3 cum... tum scripsi: quam... tam αa: quam... quam βhς: quoniam... quoniam edV.

4 tui se scripsi: eum tuis H: eum tui AV: tu eum βγ: tui eum Patricius

5 ipsos αβa: ipsis hς tot αBD: tot ac Eγ

6 tuis β: om. αγ

7 clar. M. Marcello restituto γ

8 salute hom. danda hς, ut voluit Müller

9 postulet H: postulat cett.

10 quam me β

11 te his daturum α: his te dat. γ: his omnibus dat. β

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: