previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. [26] sed vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis1, quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim dicere. quotus enim istud2 quisque fecisset ut, a quibus partibus in dissensione civili non esset3 receptus, essetque etiam cum4 crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis5 rediret? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta6 causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum posset7 depellere. [27] Vt enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos8, nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. hinc prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in9 regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset10 videretur: in Macedoniam ad11 Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria. [28] quid? cum12 ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis13nec in vobis magis14 quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. omnes, inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue15, qui in eum locum venisses16 ubi tibi17 esset pereundum, nisi vicisses. quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae.


1 L. om. β (etiam viri E): L. Tub. del. Baiter

2 istuc Cα

3 esset etiam β

4 cum om. Cα

5 eas ipsas partis Cαa: eas ipsas hm: eos ipsos β

6 est post viri add. Paris. 7779 (k), ed. V

7 posset Cα: possit βγ

8 honos om. αhm

9 in aliquam β (contra Rufinianum Rhet. L. p. 46)

10 erat β

11 ad in Cα

12 cum iniuria γ

13 post bellis lacunam statuit Madvig: `anacoluthian ex parenthesi ortam' defendit Rau

14 neque Cα

15 praecipue om. α

16 veneras β

17 tibi om. α

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: