[3]
bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa
ante audierunt geri quam parari. quo audito partim cupiditate
inconsiderata, partim caeco quodam timore primo
salutis, post etiam1 studi sui quaerebant aliquem ducem,
cum Ligarius domum spectans, ad2 suos redire cupiens, nullo
se implicari negotio passus est. interim P. Attius Varus,
qui tum3 praetor Africam obtinuerat, Vticam venit. ad eum
statim concursum est. atque ille non mediocri cupiditate
adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatum4
clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.