8. vide
quid licentiae, Caesar, nobis1 tua liberalitas det vel potius
audaciae. si responderit Tubero, Africam, quo senatus
eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse,
non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit
gravissimis verbis eius consilium reprehendere. non enim,
si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata2.
[24]
sed
iam hoc totum omitto, non ultra3 offendam tuas patientissimas
auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit
facturus fuisse videatur. veniebatis igitur in provinciam4,
unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam5, in qua
rex6 potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus
firmi atque magni. quaero: quid facturi fuistis7?
quamquam quid facturi fueritis dubitem8, cum videam quid
feceritis? prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere
et prohibiti9 summa cum iniuria.
[25]
quo modo id tulistis?
acceptae iniuriae10 querelam ad quem detulistis? nempe
ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis.
quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad
eum profecto exclusi provincia venissetis. venistis ad Pompeium.
quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum
accusetis a quo queramini prohibitos vos11 contra Caesarem
gerere bellum? atque in hoc quidem vel cum mendacio, si
voltis12, gloriemini13 per me licet, vos provinciam fuisse Caesari
tradituros. etiam si a Varo et a14 quibusdam aliis prohibiti
estis15, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos
tantae laudis occasione privarit16.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 nobis Caesar Cα: Caesar nobis βγ
2 adprobata CAVa: eadem probata H: probata βhm
3 non ultra (nontra C1A1) Cα: non tam ne Dm: non tam ut non ah: non tam propter id ne BE
4 in provinciam in (om. C2) Africam add. post in prov. H, ante in prov. CAV, ante prov. (sine in) βγ, ego delevi
6 rex Cαam: erat rex β: rex erat h
8 dubitem CαD: non dubitem BEγ
9 et prohibiti Cαβ: ut prohibitis m: ut perhibetis ah
10 acceptae iniuriae Cαβa: accepta iniuria hm
11 proh. vos Cα: vos proh. γ: proh. esse vos β
12 vultis CαBa: velitis DE: vis hm et Prisc. K. iii. p. 367
13 gloriemini CαB1a: -iari B2DEhm
15 estis C1, Garatoni: essetis cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.