previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [29] haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. nunc quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini. si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis.

itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? quicquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae1. [30] causas, Caesar, egi multas equidem2 tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: 'ignoscite, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac.' ad parentem sic agi solet, ad iudices: 'non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen.' dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere3: taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: 'legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus4, totus animo5 et studio6 tuus.' ad iudicem sic7, sed ego apud8 parentem loquor: 'erravi, temere feci9, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur10 oro.' si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti. [31] an sperandi de Ligario causa non erit11, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii.


1 misericordiae β, Zielinski: misericordiae tuae αγ

2 equidem Aah: et quidem HVDβm

3 quaere βh: quaerere αam

4 acerbus fuit γ

5 totus animo αa: tametsi totus hm: tametsi totus animo β: iam est totus animo Madvig

6 ac studio β

7 sic αh: sic agi solet βa

8 apud β: ad αγ

9 erravit... fecit γ

10 ignoscas γ

11 de Lig. causa non erit α: Lig. causa non sit βγ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: