previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. vide quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hoc1 populus Romanus exaudiat. [7] suscepto bello, Caesar, gesto etiam2 ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate3 ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me4, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani5 unus esset, esse alterum passus est; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc6 nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique salutem se putavit dare7, si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset. [8] vide, quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere89. atque haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriaeque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare. [9] sed hoc quaero: quis putat10 esse crimen fuisse in Africa11? nempe is qui et ipse in eadem provincia12 esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. quid enim, Tubero, tuus ille13 destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? nimis urgeo; commoveri videtur adulescens.


1 hoc hab. αβ hoc loco, ante Rom. a et Quintil. xi. 3. 166, om. h (hoc Rom. hoc m

2 iam etiam Quintil. ix. 2. 28, xi. 3. 166

3 consilio ac voluntate mea Quintil. ix. 2. 28

4 me hoc loco hab αγ: post esse β

5 orbe populi R. γ

6 hunc α: om. βγ

7 sal. se putavit dare αam: se sal. put. reddere βh

8 dubitem dicere γ

9 audeam dicere α et Quintil. v. 10. 93: audeam confiteri γ: non aud. confiteri β

10 putet γ

11 Afr. Ligarium γ

12 provincia α: Africa βγ

13 tuus ille, Tub. Quintil. quinque locis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: