previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. 'ego vero istud non postulo' inquies. ita me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studia1 generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt2. [13] itaque certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. res enim eo3 spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini esse contenti. quae est4 igitur alia praeter mortem? si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? an, ne ignoscatur5? hoc vero multo acerbius multoque6 durius. quodne7 nos petimus8 precibus ac9 lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabis10, et in nostrum fletum inrumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis? si, [14] cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses 'C. Caesar, cave credas11, cave ignoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereat12,' nonne omnem humanitatem exuisses? quanto hoc durius, quod nos domi petimus, id a te in foro oppugnari13 et in tali miseria multorum perfugium misericordiae tolli14? dicam plane, Caesar, quod sentio. [15] si in tanta15 tua fortuna lenitas16 tanta non esset, quam tu per te, per te17, inquam, obtinesintellego quid loquar—, acerbissimo luctu redundaret ista victoria. quam multi enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum etiam de victis reperiantur! quam multi qui18 cum a te ignosci nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cum19 hi quibus ipsis20 ignovisti nolint te esse in alios misericordem! [16] quod si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguere21 nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset. sed tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle22 misereri. tum diceres23: 'Caesar, cave credas: fuit in Africa24, tulit arma contra te.' nunc quid dicis? 'cave ignoscas.' haec nec hominis nec ad hominem vox est. qua qui apud te, C. Caesar, utetur25, suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam.


1 studia denique γ

2 sunt omnia β

3 eo mortem hm

4 est Wesenberg

5 ignoscatur ed. R: ignoscat codd. (etiam E e coll. mea

6 multoque αEa: multo hm: est post -que add. B (in ras.) D, Zielinski, p. 212

7 quodne αm: quod βa: si quod h

8 petimus cod. Gruteri: domi petimus cett. (domi ex l. 24 irrepsit

9 ac α: et γ: om. β

10 oppugnabis β

11 cave credas γ: om. αβ

12 misereatur Priscian K. ii. 392

13 id te... oppugnare cod. Lambini

14 tolli scripsi: tollere codd.

15 in hac tanta βa

16 tua fortuna lenitas fortuna bonitas Quintil. viii. 3. 85

17 per te, per te γ: per te αβ (variant codd. Quintil.

18 qui om. β

19 cum etiam β

20 ipsis AV: ipse cett.

21 redarguere β

22 est nolle αβ: nolle a: non hm

23 tunc β

24 Afr. Ligarius γ

25 utetur αBDa: utitur Ehm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: