[19]
mihi vero, Caesar1, tua in me maxima merita
tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum
putarem. quo modo autem tu de re publica bene
meritus esses2, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse
voluisses? secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio,
non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque3
cupientibus rem publicam salvam4, sed partim consiliis,
partim studiis a communi utilitate aberrantibus. principum
dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur;
causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque
parte quod probari posset; nunc melior5 ea iudicanda est
quam etiam di adiuverunt. cognita vero clementia tua
quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi
armatus?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.