[17]
ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor,
fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. non dubito quin
admiratus sis, vel quod nullo de alio1 quisquam2, vel quod
is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris3
adferret. 'scelus' tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim
nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii
timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam;
qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc
nemo. ac mihi quidem, si proprium et verum nomen
nostri mali quaeritur4, fatalis quaedam calamitas incidisse
videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo
mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.