[11]
haec admirabilia1,
sed prodigi simile2 est quod dicam. non habet eam vim
ista accusatio ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur3.
hoc egit civis Romanus ante te nemo: externi sunt isti4
mores5 aut levium Graecorum aut immanium barbarorum.
nam quid agis aliud? ut Romae ne sit, ut domo6 careat, ne
cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho avunculo, ne
cum eius filio consobrino suo7, ne nobiscum vivat, ne sit in
patria? num est, num potest magis carere his omnibus
quam caret? Italia prohibetur, exsulat. non tu hunc8 ergo
patria privare, qua caret, sed vita vis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 haec admirabilia α: haec non modo mirabilia (add. sunt γ) βγ
4 sunt isti AH: isti sunt Va: isti βhm
5 mores Schol.: qui usque ad sanguinem incitari solent odio add. αa: usque ad sang. incitari solent odio add. β: usque ad sang. incitare solent odium add. hm
6 ut domo α: domo βγ, Prisc. k iii. 64
8 hunc hoc loco hab. α, post ergo DEγ, om. B: eum (sine ergo) Mart. Cap. Rhet. L. p. 476
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.