Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41. ceterum temeritati consulis ac praepropero1 ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio a procursu2 magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.
[2]
ad mille et septingenti caesi, non plus centum
Romanorum sociorumque occisis. ceterum victoribus
effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus
consul,
[3?]
cuius eo die—nam alternis imperitabant—
imperium erat, Varrone indignante ac vociferante
emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse.
[4]
Hannibal id damnum haud aegerrime pati; quin
potius gaudere3 velut inescatam temeritatem ferocioris consulis ac novorum maxime militum esse.
[5]
et omnia ei hostium haud secus quam sua nota
erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope
partes tironum militum in exercitu esse.
[6]
itaque
locum et tempus insidiis aptum se habere ratus nocte
proxima nihil praeter arma ferente secum milite4
[7?]
castra plena omnis fortunae publicae privataeque
[p. 338]
relinquit transque proximos montes laeva pedites5 instructos condit, dextra equites, impedimenta per convallem6 mediam7 traducit,
[8?]
ut diripiendis velut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret.
[9]
crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse longius spatium fuga praeciperet, falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules
voluisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.