Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. priusquam satis certa consilia essent, repens1 alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum C.
Centenio2 propraetore missa ad collegam ab Servilio consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa.
[2]
eius rei fama varie homines adfecit: pars occupatis maiore aegritudine animis levem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam;
pars non id quod acciderat per se aestimare,
[3?]
sed, ut
in adfecto corpore quamvis levis causa magis quam
in valido3 gravior sentiretur,
[4?]
ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil quod adgravaret pati possent, aestimandum
esse.
[5]
itaque ad remedium iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas
confugit. et quia et consul aberat, a quo uno dici
posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis
Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti,4
[6]
quod nunquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum;
[7]
iisque
negotium ab senatu datum ut muros turresque urbis
firmarent et praesidia disponerent, quibus locis
[p. 228]
videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro
urbe ac penatibus dimicandum esse, quando Italiam
tueri nequissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.