Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
58. namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas pugnam victoris magis quam
bellum gerentis intentus curis, cum captivis productis segregatisque socios, sicut ante ad Trebiam
Trasumennumque lacum,
[2?]
benigne adlocutus sine
pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos, quod
nunquam alias antea, satis miti sermone adloquitur:
non internecivum sibi esse cum Romanis bellum;
[3]
de dignitate atque imperio certare. et patres
virtuti Romanae cessisse, et se id adniti, ut suae
in vicem simul felicitati et virtuti cedatur.
[4]
itaque
redimendi se captivis copiam facere; pretium fore
in capita equiti quingenos quadrigatos nummos,
trecenos pediti, servo centenos.1
[5]
quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad
id pretium quo pepigerant dedentes se, laeti tamen
quamcumque condicionem paciscendi acceperunt.
[6]
placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam
ad senatum irent, nec pignus aliud fidei quam ut
iurarent se redituros acceptum.
[7]
missus cum his
Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad
[p. 390]
pacem inclinare cerneret animos,2 condiciones ferret.3 cum egressi castris essent,
[8?]
unus ex iis, minime Romani ingenii homo, veluti4 aliquid oblitus, iuris iurandi solvendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites adsequitur.
[9]
ubi Romam venire eos nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus qui
dictatoris verbis denuntiaret5 ut ante noctem excederet finibus Romanis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.