Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. hunc tumultum sensit Fabius;
ceterum
et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens
certamine suos munimentis tenuit.
[
2]
luce prima sub
iugo montis proelium fuit,
quo interclusam ab suis
levem armaturam facile—
etenim numero aliquantum
praestabant—
Romani superassent,
nisi Hispanorum
cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale supervenisset.
1
[
3]
ea adsuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior2 cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem,
gravem armis statariumque,
pugnae genere facile
elusit.
[
4]
ita haudquaquam pari certamine digressi,
[p. 260]
Hispani fere omnes incolumes,
Romani aliquot suis3 amissis in castra contenderunt.
[
5]
Fabius quoque movit castra transgressusque saltum
super Allifas loco alto ac munito consedit.
[
6]
tum per
Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque
in Paelignos populabundus rediit:
Fabius medius
inter hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat nec absistens nec congrediens.
[
7]
ex Paelignis
Poenus flexit iter retroque Apuliam repetens
Gereonium4 pervenit,
urbem metu,
quia conlapsa ruinis pars moenium erat,
ab suis desertam;
[
8]
dictator
in Larinati5 agro castra communiit.
inde sacrorum causa Romam revocatus,
non imperio modo,
sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum
ut plus consilio quam fortunae confidat et se potius
ducem quam Sempronium Flaminiumque imitetur;
[
9]
ne nihil actum censeret extracta prope aestate per
ludificationem hostis;
medicos quoque plus interdum quiete6 quam movendo atque agendo proficere;
[
10?]
haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus7 —
haec nequiquam praemonito magistro equitum Romam est profectus.