Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. dilectu perfecto consules paucos morati
dies,
dum ab sociis ac1 nomine Latino venirent milites.
[
3]
tun,
quod nunquam antea factum erat,
iure iurando ab tribunis militum adacti milites;
[
4]
nam
ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat,
iussu
consulum conventuros neque iniussu abituros,
2 et ubi convenissent,
3 sua voluntate ipsi inter sese decuriati equites,
[
4?]
centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut petendi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa.
[
5?]
id ex
voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac4 legitimam iuris iurandi adactionem translatum.
[p. 326]
[
6]
contiones,
priusquam ab urbe signa moverentur,
5 consulis Varronis multae ac feroces fuere denuntiantis6 bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicae,
[
7?]
si plures Fabios imperatores haberet,
se quo die hostem
vidisset perfecturum.
[
8]
collegae eius Pauli una,
pridie quam ab urbe7 proficisceretur,
contio fuit,
verior quam gratior populo,
qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo,
[
9?]
mirari se,
quidni,
qui8 dux,
priusquam aut suum aut hostium exercitum,
locorum situm,
naturam regionis nosset,
iam nunc togatus9 in urbe sciret quae sibi agenda armato forent,
[
10?]
et diem10 quoque praedicere posset qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus.
[
11]
se,
quae consilia magis res dent hominibus quam homines rebus,
ea ante tempus immatura non praecepturum.
optare ut quae caute ac11 consulte gesta essent satis prospere evenirent;
[
12]
temeritatem,
praeterquam quod stulta sit,
infelicem etiam ad id locorum fuisse.
[
13]
sua12 sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum;
et,
quo id constantius perseveraret,
Q.
Fabius Maximus sic eum proficiscentem adlocutus fertur: