previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. Fabius, pariter in suos haud minus quam in hostes intentus, prius ab illis1 invictum animum praestat. quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, [2?] ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti2 certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. [3] haec per exploratores relata Fabio. cum satis sciret per easdem angustias quibus intraverat Falernum agrum rediturum, Calliculam3 montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, [4?] quae urbs Volturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit; ipse iugis iisdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus [p. 252] sociorum L. Hostilio Mancino. [5] qui ex turba4 iuvenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum equitum progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi5 vagos passim per vicos6 Numidas prospexit7 ac per8 occasionem etiam paucos occidit, [6?] extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta dictatoris, qui, quantum9 tuto posset progressum, prius recipere sese iusserat quam in conspectum hostium veniret. [7] Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra prope ipsa eum10 cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere.11 [8] inde Carthalo, penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis invectus, cum prius quam ad coniectum teli veniret avertisset hostes, quinque ferme milia continenti cursu secutus est fugientes. [9] Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit omni parte virium impar. [10] itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur; ceteri effuso cursu12 Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt.

[11] eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio, missus ad firmandum praesidio saltum qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminent mari, ne ab Sinuessa13 [p. 254] Poenus Appiae limite pervenire in agrum Romanum14 posset. [12] coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in viam deferunt qua Hannibal ducturus erat.

1 illis ς: aliis P.

2 ope petiti Alschefski: oppetiti P.

3 Calliculam ς (chap. xvi. § 5): gallicanum P.

4 A.U.C. 537

5 ubi ς: urbis P.

6 per vicos P2: uicos P.

7 prospexit Heraeus: omitted by P.

8 ac per wesenberg per P.

9 quantum ς: quem P.

10 ipsa eum Weissenborn: ipsum P.

11 pertraxere ς: pertrahere P.

12 cursu Voss: rursus cursu P.

13 ab Sinuessa Gronovius: adminuissea P1: adminuessa C: adminuisse P2M.

14 A.U.C. 537

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
  • Cross-references to this page (18):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: