Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. IAM ver adpetebat;
itaque1 Hannibal ex hibernis movit,
et nequiquam2 ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu.
[
2]
Galli,
quos praedae populationumque conciverat spes,
postquam
pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque,
suas terras sedem belli esse premique utriusque
partis exercituum hibernis videre,
3 verterunt retro in Hannibalem4 ab Romanis odia;
[
3]
petitusque saepe principum insidiis,
ipsorum inter se fraude eadem levitate qua consenserant consensum indicantium servatus erat,
et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat.
[
4]
ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius
movendi ex hibernis.
per idem tempus Cn.
Servilius consul Romae
idibus Martiis magistratum iniit.
[
5]
ibi cum de re
publica rettulisset,
redintegrata in C.
Flaminium
[p. 200]
invidia est:
duos se consules creasse,
unum habere;
5 quod enim illi iustum imperium,
quod auspicium esse?
6
[
6]
magistratus id a domo,
publicis privatisque penatibus,
Latinis feriis actis,
sacrificio in monte perfecto,
votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre;
[
7]
nec privatum auspicia sequi,
nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse.
[
8]
augebant metum prodigia ex pluribus simul locis
nuntiata:
in Sicilia militibus aliquot spicula,
in
Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti
scipionem quem manu tenuerat7 arsisse,
et litora crebris ignibus fulsisse,
et scuta duo sanguine sudasse,
et milites quosdam ictos fulminibus,
[
9?]
et solis orbem minui visum,
et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse,
et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem,
[
10?]
et Capenae duas interdiu lunas ortas,
et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis,
et Antii8 metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse,
[
11?]
et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum,
quaque patuerit ingens lumen effulsisse;
sortes adtenuatas unamque sua [p. 202] sponte excidisse9 ita scriptam: “
mavors telum suum10 concutit;”
[
12]
et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse,
et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lunaeque11 inter imbrem cadentis.
[
13]
inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habitat:
capras lanatas quibusdam factas,
et gallinam in marem,
gallum in feminam sese vertisse.
[
14]
his sicut erant nuntiata expositis auctoribusque
in curiam introductis consul de religione patres consuluit.
[
15]
decretum ut ea prodigia partim maioribus
hostiis,
partim lactentibus procurarentur,
et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur;
cetera,
[
16?]
cum decemviri libros inspexissent,
ut ita
fierent quem ad modum cordi esse divis12 e carminibus13 praefarentur.
[
17]
decemvirorum monitu decretum est Iovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret et Iunoni14 Minervaeque ex argento dona darentur et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur matronaeque pecunia conlata,
[
18?]
quantum conferre cuique commodum esset,
donum
Iunoni reginae in Aventinum ferrent lectisterniumque fieret,
15 et ut libertinae et ipsae,
unde Feroniae [p. 204] donum daretur,
pecuniam pro facultatibus suis16 conferrent.
[
19]
haec ubi facta,
decemviri Ardeae in foro maioribus
hostiis sacrificarunt.
postremo Decembri iam mense
ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisterniumque imperatum—
eum17 lectum senatores straverunt—
et convivium publicum,
[
20?]
ac per urbem
Saturnalia diem ac noctem clamata,
18 populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.