previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat. praeerat Minucius magister equitum, profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. ceterum castra, [2?] quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur; agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum levi praesidio fieret.

[3] nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos. [4] ipse autemquod minime quis crederetcum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit; [5] dein castra ipsa propius hostem movit duo ferme a Gereonio milia in tumulum hosti conspectum, ut intentum se1 sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos. [6] propior inde ei atque ipsis [p. 282] imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad2 quem capiendum si luce palam iretur, quia haud3 dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. [7] quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent,4 ipsi eo transferunt castra. tum utique5 exiguum spatii vallum a vallo aberat, [8?] et id ipsum totum6 prope compleverat Romana acies. simul et per aversa castra7 equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit. [9] nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat. [10] iamque artibus Fabi,8 sedendo et cunctando, bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant.

[11] iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt: primo concursu Poenum usque ad castra fusum, inde eruptione facta repente versum terrorem in Romanos, Numeri Decimi9 Samnitis deinde interventu10 proelium restitutum. [12] hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia [p. 284] peditum et equites quingentos ducentem11 in castra,12 ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse13 novi praesidii cum Q. Fabio ab Roma venientis. [13] Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos, Romanum insecutum adiuvante Samnite duo castella eo die expugnasse. [14] sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade vanam famam14 egregiae victoriae cum vanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.

1 intentum se geist: intentum P.

2 A.U.C. 537

3 quia haudς: haud quia P.

4 deiecissent Gronovius: iecissent P.

5 tum utique Weissenborn: tumutitaque P: itaquel Madvig.

6 totum ς: tota P.

7 per aversa castra Gronovius: per auersa castra e castris hannibalis P: per aversa a castris Hannibalis Madvig. after Fabi p has pars exercitus aberat iam fame which Hertz deleted.

8 after Fabi p has pars exercitus aberat iam fame which Hertz deleted.

9 Numeri (Num.) Decimi ς: numeris deciri P.

10 interventu ς: uentu P: aduentu ς.

11 quingentos ducentem Gronovius: adducentem P.

12 A.U.C. 537

13 utrique praebuisse s: utriusque praebuisset P.

14 vanarn famam Woelffin: faniam P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.9
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: