17.
[39]
dicet aliquis: 'haec igitur est1 tua disciplina? sic tu
instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum
parens2 commendavit et tradidit, ut in amore3 atque in voluptatibus
adulescentiam suam conlocaret, et ut4 hanc tu vitam
atque haec studia defenderes?' ego, si quis5, iudices, hoc
robore animi atque hac indole virtutis ac6 continentiae fuit
ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae7 cursum
in labore corporis atque in8 animi contentione conficeret,
quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non
ludi, non convivium9 delectaret10, nihil11 in vita expetendum
putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum,
hunc mea sententia divinis quibusdam bonis
instructum atque ornatum puto. ex hoc genere illos fuisse
arbitror Camillos, Fabricios12, Curios13, omnisque eos qui haec
ex minimis tanta fecerunt.
[40]
verum haec genera virtutum
non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur.
chartae quoque quae illam pristinam severitatem
continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc
sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti
sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines,
quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere
honeste et magnifice licebat, alia14 quaedam mutatis Graeciae
temporibus praecepta exstiterunt.
[41]
itaque alii voluptatis
causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab15 hac
orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum
voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res
maxime inter se repugnantis dicendi16 facultate coniungerent;
illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt,
prope soli iam in scholis sunt relicti. multa enim
nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus
coniveret interdum17; multas vias adulescentiae lubricas
ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac18
prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum
varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam
iam conroborata caperetur.
[42]
quam ob rem si quem forte
inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non
odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus
omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos
propitios, plerique autem iratos putabunt19.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 est igitur T (contra Quintil. ix. 2. 15) discipulina ς (cf. Rep. ii. 19)
5 si quis ςg: si quid TB: si qui cett. (variant codd. Quintil.)
6 ac BPπδ, Quintil.: ad (ex adq.) T: atque Halm
10 delectaret scripsi: delectarent codd.
11 qui nihil Halm
12 Fabricios ante fuisse hab. T
13 Furios B
17 interdum ς, Madvig: et interdum cett,
19 putaverunt T
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.