previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. [68]

at sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. tandem aliquid invenimus quod ista mulier de1 suorum propinquorum, fortissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse dicatur. sed scire cupio quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio sublata2 aut multarum rerum consciis servis cum causa praemium persolutum. 'at propinquis' inquit3 'placuit.' cur non placeret, cum rem tute4 ad eos non ab aliis tibi adlatam sed a te ipsa compertam deferre diceres? [69] hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit5 fabula consecuta? nihil est quod in eius modi mulierem non cadere videatur. audita6 et percelebrata sermonibus res est. percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim vel potius quid nolim dicere. quod etiam si est factum, certe a Caelio quidem7 non est factum8quid enim attinebat? — est enim ab aliquo adulescente fortasse9 non tam insulso quam inverecundo10. sin autem est fictum, non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte viderentur. [70]

Dicta est a me causa, iudices11, et perorata. iam intellegitis quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa vobis. de vi quaeritis. quae lex ad imperium, ad maiestatem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam legem Q. Catulus armata dissensione civium rei publicae paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis exstinxit, hac nunc12 lege Caeli adulescentia non ad rei publicae poenas sed ad mulieris libidines13 et delicias deposcitur.


1 de e ς

2 sublata Tςb2ψ2, Manutius: sublevata cett.

3 inquit T: om. Pπδ

4 rem tute σψ, ed. R: tu (tu || P) rem te cett.

5 sit est Halm

6 audita et pervulgata add. bhψ2

7 quidem σψ1: om. cett.

8 factum ςb2ψ1: om. cett.

9 adulescente fortasse ς, Francken: fortasse adulescente Pπδ

10 inverecundo ς: non verecundo Pπδ

11 iudices, causa ς

12 hac nunc Halm: hac enim Pπδ: hacine Müller

13 libidinosae ς: libidines et (-es et P2 in ras.) Pπδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: