[61]
sed tamen venenum unde fuerit, quem ad modum paratum
sit1 non dicitur. datum esse aiunt huic2 P. Licinio,
pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum3
esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem
Licinium esse venturum atque eis veneni pyxidem traditurum.
hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri4 in
eum locum constitutum, cur illi servi non ad Caelium
domum venerint. si manebat tanta illa consuetudo Caeli,
tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset si apud
Caelium mulieris servus visus esset? sin autem iam5
suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium
exstiterat, hinc illae lacrimae nimirum et haec causa est
omnium horum scelerum atque criminum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.