si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum
consuetudinisque1 nostrae, miretur profecto quae sit
tanta atrocitas huiusce causae, quod2 diebus festis ludisque
publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc
iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus
arguatur3 ut eo neglecto civitas stare non possit. idem cum
audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus
qui armati senatum obsederint, magistratibus4 vim attulerint,
rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non
improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum
audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in
iudicium vocari, sed adulescentem5 inlustri ingenio, industria,
gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et
vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius6
pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem7 comprimendam
putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in
communi quidem otio liceat esse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.