[27]
sed haec omitto1; ad illa quae me magis
moverunt respondeo2.
deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam3 lenior4, plusque
disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est
attentius. nam P. Clodius, amicus meus, cum se gravissime
vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus5 ageret
tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam6 eius
eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in
causis eum videram frustra litigantem. tibi autem, Balbe,
respondeo7 primum precario, si licet, si fas est defendi a me
eum qui nullum convivium renuerit8, qui in hortis fuerit9, qui
unguenta sumpserit, qui Baias viderit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.