Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam
provinciam sortitus, priusquam ad bellum quod cum
Bois gerendum erat proficisceretur, postulavit ab senatu ut pecunia sibi decerneretur ad ludos quos
praetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnae
vovisset.
[2]
Novum atque iniquum postulare est visus;
censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu1 ex sua unius sententia vovisset, eos vel de manubiis, si
quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse
impensa faceret. eos ludos per dies decem P.
Cornelius fecit.
[3]
per idem fere tempus aedes Matris
Magnae Idaeae dedicata est quam deam is P.
Cornelius advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui
postea Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus
in Palatium a mari detulerat.
[4]
locaverant aedem
faciendam ex senatus consulto M. Livius C. Claudius
censores M. Cornelio P.2 Sempronio consulibus; tredecim annis postquam locata erat,3 dedicavit eam [p. 262]
M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius4 facti,
[5?]
quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos. item Iuventatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit.
[6]
voverat eam sexdecim5 annis ante M. Livius consul quo die Hasdrubalem exercitumque eius cecidit; idem censor eam faciendam locavit M. Cornelio P. Sempronio consulibus.
[7]
huius quoque dedicandae causa ludi facti, et eo6 omnia cum maiore religione facta, quod novum cum Antiocho instabat bellum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.