[11]
tot igitur
annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit
Catilinae iterum petenti. quem ergo ad finem putas custodiendam
illam aetatem fuisse? nobis quidem olim annus
erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut
exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque
erat, si statim merere1 stipendia coeperamus, castrensis ratio ac
militaris. qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia
et cum disciplina domestica tum etiam naturali
quodam bono defenderet2, quoquo modo a suis custoditus
esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. sed qui
prima illa3 initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de
eius fama ac4 pudicitia, cum iam sese5 conroboravisset ac vir
inter viros esset, nemo loquebatur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.