[38]
quae sententia si valuisset ac non ei maxime mihi quorum
ego vitae consulebam spe victoriae elati obstitissent, ut alia
omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius numquam
in hac urbe mansisses. at vero Cn. Pompei voluntatem
a me alienabat1 oratio mea. an ille quemquam plus
dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius?
quod quidem erat magnum, de summa re publica2 dissentientis3
in eadem consuetudine amicitiae permanere. ego
quid ille et4 contra ille quid ego sentirem et spectarem videbat.
ego incolumitati civium primum, ut5 postea dignitati
possemus6, ille praesenti dignitati7 potius consulebat. quod
autem habebat uterque quid sequeretur8, idcirco tolerabilior
erat nostra dissensio.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.