[25]
Pansa consul verba fecit de
litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et
in hoc ordine1 recitatae sunt, de ea re ita censeo: 'cum
Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria,
virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia
et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus
in consulum, senatus populique Romani potestate sint,
id Q. Caepionem Brutum2 pro consule bene et e3 re publica
pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque
rei publicae bene gerendae fecisse; eam rem4 senatui populoque
Romano gratam esse et fore; utique Q.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.