[61]
venisti Brundisium,
in sinum quidem et in complexum tuae mimulae.
quid est? num mentior? quam miserum est id negare
non posse quod sit turpissimum confiteri! si te municipiorum
non1 pudebat, ne veterani quidem exercitus? quis
enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui
nescierit venisse eam tibi tot dierum viam2 gratulatum? quis
qui non indoluerit tam sero se quam nequam3 hominem
secutus esset cognoscere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.