This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis filius, nepotes adulti moram cupitis adferebant; et quia vi tot simul
corripere intutum dolus intervalla scelerum poscebat. placuit tamen occultior via et a Druso incipere, in quem recenti
ira ferebatur. nam Drusus impatiens aemuli et animo commotior orto forte iurgio intenderat Seiano manus et contra
tendentis os verberaverat. igitur cuncta temptanti promptissimum visum ad uxorem eius Liviam convertere, quae soror
Germanici, formae initio aetatis indecorae, mox pulchritudine praecellebat. hanc ut amore incensus adulterio pellexit,
et postquam primi flagitii potitus est (neque femina amissa
pudicitia alia abnuerit), ad coniugii spem, consortium regni
et necem mariti impulit. atque illa, cui avunculus Augustus,
socer Tiberius, ex Druso liberi, seque ac maiores et posteros
municipali adultero foedabat ut pro honestis et praesentibus
flagitiosa et incerta expectaret. sumitur in conscientiam
Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens
secretis. pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua
tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur. sed magnitudo facinoris metum, prolationes, diversa interdum consilia
adferebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.