This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51.
Interea barbari catervis decurrentes nunc in vallum
manualia saxa, praeustas sudes, decisa robora iacere, nunc
virgultis et cratibus et corporibus exanimis complere fossas,
quidam pontis et scalas ante fabricati inferre propugnaculis
eaque prensare, detrahere et adversum resistentis comminus
niti. miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, mu-
ralia pila, congestas lapidum molis provolvere. his partae
victoriae spes et si cedant insignitius flagitium, illis extrema
iam salus et adsistentes plerisque matres et coniuges earumque lamenta addunt animos. nox aliis in audaciam, aliis
ad formidinem opportuna; incerti ictus, vulnera improvisa;
suorum atque hostium ignoratio et montis anfractu repercussae velut a tergo voces adeo cuncta miscuerant ut quaedam munimenta Romani quasi perrupta omiserint. neque
tamen pervasere hostes nisi admodum pauci: ceteros, deiecto promptissimo quoque aut saucio, adpetente iam luce
trusere in summa castelli ubi tandem coacta deditio. et
proxima sponte incolarum recepta: reliquis quo minus vi
aut obsidio subigerentur praematura montis Haemi et
saeva hiems subvenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.