previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [14]

sed ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. iaciuntur enim voces quae perveniunt ad auris meas eorum qui vereri videntur ut1 habeam satis praesidi ad ea quae vos statueritis hodierno die transigenda. omnia et provisa et parata et constituta sunt2, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia tum multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communis fortunas conservandas voluntate. omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum3, omnium denique4 aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci5. causa est enim post urbem conditam haec inventa sola in qua omnes sentirent6 unum atque idem praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire voluerunt. [15] hosce ego homines excipio et secerno libenter, neque in improborum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. ceteri vero, di immortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt! quid ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita summam ordinis consilique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit. quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem esse conversos. [16] omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et7 commune patriae solum cum8 sit carum tum vero dulce atque iucundum?


1 ut ut non hl2: ne non β

2 sunt βl2x: om. cett.

3 omnium generum Putsche: om. codd.

4 denique om. A

5 loci ac templi βx

6 sentirent lox: sentire αtu: sentiunt β: sentire videmus Nohl (cf. § 19)

7 et et hoc βl2x

8 cum ox: non h (om. non post cui): om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: