previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. [76] verum haec missa facio; illud quaero, is homo qui1 ut tute dicis, numquam inter homines fuerit2, per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum3, absens praesertim, conficere potuerit. multa sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. arcessivit4 aliquem5. quem6 aut7 quando? nuntium misit. quem aut ad quem? pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. nihil horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.

[77] reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem miseram et calamitosam! quid8? in tali crimine quod innocenti9 saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur10, id Sex. Roscio facere non licet? vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus cotidiani administer11 ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. te nunc appello, P. Scipio, te, M. Metelle12; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne T. Roscium13 recusare? quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et14 in pretio. etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat. [78] quid facitis? cur recusatis? dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in15 insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede vivunt. omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem habere filio non licet! ne tam diu quidem dominus erit in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? veniam, neque ita multo postea16, ad hunc locum; nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.


1 qui ψ2: om. cett.

2 fuit A

3 occulte Kayser

4 arcessivit arcessi vita ς: arcessunt Aφ

5 aliquem.

6 Quem Priscian. (K. iii. 534): aliquem codd.

7 aut ς: at (ac ω) cett.

8 quid scripsi: quod codd.

9 quod innocenti quod innocentibus Halm (2): innocenti w

10 polliceatur mg. Sylvii: polliceantur codd.

11 minister ω

12 M. Krause: Q. χ: om. cett.

13 meministisne T. Roscium ed. R. Stephani: meministine T. Rosci codd.

14 iis σχ, Madvig: his cett.

15 et in χω, Halm: et cett.

16 postea scripsi: post.. ς: post cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: