42.
[122]
Chrysogonus suine1 malefici occultandi causa
quaestionem de eis haberi non volt?
minime, iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. ego in
Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc
mihi nunc2 primum in mentem venit dicere. meministis me ita
distribuisse initio causam3: in crimen cuius tota argumentatio
permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae4
sunt. quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum
esse debebit. nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et
nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam
potestas data est, non modo infirmari verum etiam
vindicari oportere.
[123]
ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos
constat, eum caedes facta sit5, adfuisse, cum cupere
verum inveniri6; qui id7 recuset, eum profecto, tametsi verbo non
audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. dixi initio, iudices,
nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac
necessitas ipsa cogeret. nam et multae res adferri possunt, et una
quaeque8 earum multis cum argumentis dici potest. verum ego quod
invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum.
quae
praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita
sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit
disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.