Cerastae et Propoetides.
220At si forte roges fecundam Amathunta metallis,an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque
atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu
frons erat: unde etiam nomen traxere Cerastae.
Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;
225ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam
advena vidisset, mactatos crederet illic
lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:
hospes erat caesus. Sacris offensa nefandis
ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat
230deserere alma Venus. “Sed quid loca grata, quid urbes
peccavere meae? Quod” dixit “crimen in illis?
Exsilio poenam potius gens impia pendat,
vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.
Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?”
235Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum
flexit et admonita est haec illis posse relinqui:
grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.
Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae
esse negare deam. Pro quo sua, numinis ira,
240corpora cum forma primae vulgasse feruntur:
utque pudor cessit sanguisque induruit oris,
in rigidum parvo silicem discrimine versae.