In latus erigitur cubitoque innixa sinistro
“viderit: insanos” inquit “fateamur amores.
520Ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?”
et meditata manu componit verba trementi:
dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas
et notat et delet, mutat culpatque probatque,
525inque vicem sumptas ponit positasque resumit.
Quid velit ignorat; quidquid factura videtur,
displicet. In vultu est audacia mixta pudori.
Scripta “soror” fuerat, visum est delere sororem
verbaque correctis incidere talia ceris:
530“Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
hanc tibi mittit amans: pudet, a! pudet edere nomen.
Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine vellem
posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
ante forem, quam spes votorum certa fuisset.
535Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index
et color et macies et vultus et umida saepe
lumina nec causa suspiria mota patenti
et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,
oscula sentiri non esse sororia possent:
540ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,
quamvis intus erat furor igneus, omnia feci
(sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
pugnavique diu violenta Cupidinis arma
effugere infelix et plus, quam ferre puellam
545posse putes, ego dura tuli. Superata fateri
cogor opemque tuam timidis exposcere votis.
Tu servare potes, tu perdere solus amantem:
elige, utrum facias! Non hoc inimica precatur,
sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
550expetit et vinclo tecum propiore ligari.
Iura senes norint et, quid liceatque nefasque
fasque sit, inquirant legumque examina servent:
conveniens Venus est annis temeraria nostris!
Quid liceat, nescimus adhuc et cuncta licere
555credimus et sequimur magnorum exempla deorum.
Nec nos aut durus pater aut reverentia famae
aut timor impediet (tantum sit causa timendi!).
Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus:
est mihi libertas tecum secreta loquendi,
560et damus amplexus et iungimus oscula coram,
quantum est, quod desit? Miserere fatentis amores
et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,
neve merere meo subscribi causa sepulcro!”
Talia nequiquam perarantem plena reliquit
565cera manum, summusque in margine versus adhaesit.
Protinus inpressa signat sua crimina gemma,
quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor),
deque suis unum famulis pudibunda vocavit
et pavidum blandita “fer has, fidissime, nostro”—
570dixit, et adiecit longo post tempore “fratri.”
Cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.
Omine turbata est: misit tamen. Apta minister
tempora nactus adit traditque latentia verba.
Attonitus subita iuvenis Maeandrius ira
575proicit acceptas lecta sibi parte tabellas
vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri
“dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,
effuge!” ait: “qui, si nostrum tua fata pudorem
non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.”
580Ille fugit pavidus dominaeque ferocia Cauni
dicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa,
et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
linguaque vix tales icto dedit aere voces:
585“Et merito! quid enim temeraria vulneris huius
indicium feci? Quid, quae celanda fuerunt,
tam cito commisi properatis verba tabellis?
Ante erat ambiguis animi sententia dictis
praetemptanda mihi. Ne non sequeretur euntem,
590parte aliqua veli, qualis foret aura, notare
debueram tutoque mari decurrere, quae nunc
non exploratis inplevi lintea ventis.
Auferor in scopulos igitur subversaque toto
obruor oceano, neque habent mea vela recursus.
595Quid quod et ominibus certis prohibebar amori
indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
excidit et fecit spes nostras cera caducas?
Nonne vel illa dies fuerat vel tota voluntas,
sed potius mutanda dies? Deus ipse monebat
600signaque certa dabat, si non male sana fuissem.
Et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae
debueram praesensque meos aperire furores
(vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis!),
plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.
605Invito potui circumdare bracchia collo
et, si reicerer, potui moritura videri
amplectique pedes adfusaque poscere vitam.
Omnia fecissem, quorum si singula duram
flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.
610Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:
non adiit apte nec legit idonea, credo,
tempora nec petiit horamque animumque vacantem.
Haec nocuere mihi. Neque enim est de tigride natus
nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum
615aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae.
Vincetur! Repetendus erit, nec taedia coepti
ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
Nam primum, si facta mihi revocare liceret,
non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.
620Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,
non tamen ausorum semper memor esse meorum,
et, quia desierim, leviter voluisse videbor
aut etiam temptasse illum insidiisque petisse;
vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
625pectora nostra, deo, sed victa libidine credar.
Denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
Et scripsi et petii: temerata est nostra voluntas;
ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.
Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.”
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.