previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Scylla et Circe.

Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri
nescia nec quicquam iunctis debentia bubus,
liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,
5liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi
navifragumque fretum, gemino quod litore pressum
Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus
herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
10Sole satae Circes, variarum plena ferarum.

Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,
diva, dei miserere, precor! nam sola levare
tu potes hunc,” dixitvidear modo dignior esse!
Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
15quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
Neve mei non nota tibi sit causa furoris:
litore in Italico, Messenia moenia contra,
Scylla mihi visa est; pudor est promissa precesque
blanditiasque meas contemptaque verba referre.
20At tu, sive aliquod regnum est in carmine, carmen
ore move sacro, sive expugnantior herba est,
utere temptatis operosae viribus herbae.
Nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,
fineque nil opus est: partem ferat illa caloris.”

25At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla
talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,
seu Venus indicio facit hoc offensa paterno)
talia verba refert. “Melius sequerere volentem
optantemque eadem parilique cupidine captam.
30Dignus eras ultro (poteras certeque) rogari,
et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.
Neu dubites adsitque tuae fiducia formae:
en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,
gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim,
35ut tua sim, voveo; spernentem sperne, sequenti
redde vices unoque duas ulciscere facto!”

Talia temptantipriusinquitin aequore frondes
Glaucuset in summis nascentur montibus algae,
sospite quam Scylla nostri mutentur amores!”

40Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum
non poterat (nec vellet amans), irascitur illi,
quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa
protinus horrendis infamia pabula sucis
conterit et tritis Hecateia carmina miscet
45caerulaque induitur velamina perque ferarum
agmen adulantum media procedit ab aula,
oppositumque petens contra Zancleia saxa
Rhegion ingreditur ferventes aestibus undas,
in quibus ut solida ponit vestigia terra
50summaque decurrit pedibus super aequora siccis.

Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus,
grata quies Scyllae; quo se referebat ab aestu
et maris et caeli, medio cum plurimus orbe
sol erat et minimas a vertice fecerat umbras.
55Hunc dea praevitiat portentificisque venenis
inquinat, hic pressos latices radice nocenti
spargit et obscurum verborum ambage novorum
ter noviens carmen magico demurmurat ore.
Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo,
60cum sua foedari latrantibus inguina monstris
adspicit ac primo credens non corporis illas
esse sui partes refugitque abigitque timetque
ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una
et corpus quaerens femorum crurumque pedumque,
65Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:
statque canum rabie subiectaque terga ferarum
inguinibus truncis uteroque exstante coercet.

Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae
viribus herbarum fugit conubia Circes;
70Scylla loco mansit cumque est data copia primum,
in Circes odium sociis spoliavit Ulixen;
mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,
ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat,
transformata foret: scopulum quoque navita vitat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Charles Simmons, 1899)
load focus English (Arthur Golding, 1567)
load focus English (Brookes More, 1922)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: