Aesacos.
Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes750spectat et ad finem servatos laudat amores;
proximus, aut idem, si fors tulit, “hic quoque,” dixit
“quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
adspicis” (ostendens spatiosum in guttura mergum),
“regia progenies: sunt si descendere ad ipsum
755ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo
Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes
Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae
tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste:
qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
760forsitan inferius non Hectore nomen haberet,
quamvis est illum proles enixa Dymantis,
Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.
Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula
765secretos montes et inambitiosa colebat
rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.
Non agreste tamen nec inexpugnabile amori
pectus habens silvas captatam saepe per omnes
adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa
770iniectos umeris siccantem sole capillos.
Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum
cerva lupum longeque lacu deprensa relicto
accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros
insequitur celeremque metu celer urget amore:
775ecce latens herba coluber fugientis adunco
dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens
exanimem clamatque “piget, piget esse secutum!
Sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.
780Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
a me causa data est. Ego sum sceleratior illo,
qui tibi morte mea mortis solacia mittam.”
Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
decidit in pontum. Tethys miserata cadentem
785molliter excepit nantemque per aequora pennis
texit, et optatae non est data copia mortis.
Indignatur amans invitum vivere cogi
obstarique animae misera de sede volenti
exire. Utque novas umeris adsumpserat alas,
790subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
Pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum
pronus abit letique viam sine fine retemptat.
Fecit amor maciem: longa internodia crurum,
longa manet cervix, caput est a corpore longe;
795aequor amat nomenque manet, quia mergitur, illi.”