Callisto.
At pater omnipotens ingentia moenia caelicircuit et ne quid labefactum viribus ignis
corruat explorat. Quae postquam firma suique
roboris esse videt terras hominumque labores
405perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi
cura suae: fontes et nondum audentia labi
flumina restituit dat terrae gramina, frondes
arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina
410haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.
Non erat huius opus lanam mollire trahendo
nec positu variare comas; ubi fibula vestem,
vitta coercuerat neglectos alba capillos,
et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,
415miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla
gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est.
Ulterius medio spatium sol altus habebat,
cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.
Exuit hic umero pharetram lentosque retendit
420arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat
et pictam posita pharetram cervice premebat.
Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,
“hoc certe furtum coniunx mea nesciet” inquit,
“aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.”
425Protinus induitur faciem cultumque Dianae
atque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum,
in quibus es venata iugis?” De caespite virgo
se levat et “salve numen, me indice”, dixit
“audiat ipse licet maius Iove.” Ridet et audit,
430et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit
nec moderata satis nec sic a virgine danda.
Qua venata foret silva, narrare parantem
impedit amplexu, nec se sine crimine prodit.
Illa quidem contra, quantum modo femina possit
435(adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses !),
illa quidem pugnat: sed quem superare puella,
quisve Iovem poterat? — Superum petit aethera victor
Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva.
Unde pedem referens paene est oblita pharetram
440tollere cum telis et quem suspenderat arcum.
Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum
Maenalon ingrediens et caede superba ferarum
adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit,
et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa.
445Sed postquam pariter nymphas incedere vidit,
sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.
Heu quam difficile est crimen non prodere vultu!
Vix oculos attollit humo, nec, ut ante solebat,
iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima,
450sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;
et nisi quod virgo est poterat sentire Diana
mille notis culpam; nymphae sensisse feruntur.
Orbe resurgebant lunaria cornua nono,
cum dea venatu, fraternis languida flammis,
455nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens
ibat et attritas versabat rivus harenas.
Ut loca laudavit, summas pede contigit undas:
his quoque laudatis “procul est” ait “arbiter omnis;
nuda superfusis tingamus corpora lymphis.”
460Parrhasis erubuit. Cunctae velamina ponunt:
una moras quaerit. Dubitanti vestis adempta est;
qua posita nudo patuit cum corpore crimen.
Attonitae manibusque uterum celare volenti
“i procul hinc” dixit “nec sacros pollue fontes”
465Cynthia; deque suo iussit secedere coetu.